Folio 180r
Psalter, continued.
Psalm 77, continued
quas quasi in utre. [14] Et deduxit eos in nube\ diei; et tota nocte in
illuminacione ignis. [15] In\terrupit petram in heremo; et adaquavit eos\
velut in abysso multa. [16] Et eduxit aquam de pe\tra; et deduxit eos tamquam
flumina aquas.\ [17] Et apposuerunt adhuc peccare ei; in ira conci\taverunt
eum [excitaverunt excelsum in] inaquosa. [18] Et temptaverunt de\um in
cordibus suis; ut peterent escas animabus\ suis. [19] Et male locuti sunt de
deo; dixerunt\ nunquid poterit deus parare mensam in deserto.\ [20] Quoniam
percussit petram et fluxerunt aque; et\ torrentes inundaverunt. Nunquid et
panem\ poterit dare; aut parare mensam populo suo.\ [21] Ideo audivit deus et
distulit et ignis accen\sus est in Iacob; et ira ascendit in Israel. [22]
Quia\ non crediderunt in deo; nec speraverunt in deo sa\lutare eius.
[23] Et mandavit nubibus desuper;\ et ianuas celi aperuit. [24] Et pluit
illis man\na ad manducandum; et panem celi dedit eis.\ [25] Panem angelorum
manducavit homo; ci\baria misit eis in habundancia. [26] Transtu\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |