Folio 179v
Psalter, continued.
Psalm 77, continued
ta audivimus et cognovimus ea; <et> patres nostri narra\verunt nobis. [4]
Non sunt occultata a filiis\ eorum; in generacione altera. Narrantes lau\des
domini et virtutes eius; et mirabilia eius que fecit. [5] Et suscitavit
testimonium in Iacob; et\ legem posuit in Israel. Quanta mandavit\ patribus
nostris nota facere ea filiis suis; [6] ut cog\noscat generacio altera. Filii
qui nascentur\ et exurgent; et narrabunt filiis suis. [7] Et [Ut] po\nant in
deo spem suam et non obliviscantur o\perum dei; et mandata eius exquirant. [8]
Ne\ fiant sicut patres eorum; generacio prava et exas\perans. Generacio que non
direxit cor suum; et\ non [est] creditus cum deo spiritus eius. [9] Filii
Effrem\ intendentes et mittentes arcum; conversi sunt\ in die belli. [10] Non
custodierunt testamentum\ dei; et in lege eius noluerunt ambulare. [11] Et\
obliti sunt benefactorum eius; et mirabilium eius\ que ostendit eis. [12]
Coram patribus eorum fecit\ mirabilia in terra Egypti; in campo Thaneos.\ [13]
Interrupit mare et perduxit eos; statuit a\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |