Folio 156r

Psalter, continued.

Psalm 43, continued


Burnet
 Psalter  image

probrium vicinis nostris; subsannacio <subsannacionem> et derisum hiis\ qui in circuitu nostro sunt. [15] Posuisti nos in si\militudinem gentibus; commocionem capitis in\ populis. [16] Tota die verecundia <mea> contra me est;\ et confusio faciei mee cooperuit me. [17] A voce\ exprobrantis et obloquentis; a facie inimici\ et persequentis. [18] Hec omnia venerunt super\ nos nec obliti sumus te; et inique non egimus in\ testamento tuo. [19] Et non recessit retro cor\ nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua.\ [20] Quoniam humiliasti nos in loco affliccionis et cooperuit nos umbra mortis. [21] Si ob\liti sumus nomen dei nostri; et si expandimus ma\nus nostras ad deum alienum. [22] Nonne deus\ requiret ista; ipse enim novit abscondita\ cordis. Quoniam propter te mortificamur to\ta die; estimati sumus sicut oves occisionis.\ [23] Exurge quare obdormis domine; exurge et\ ne repellas in finem. [24] Quare faciem tuam\ avertis; oblivisceris inopie nostre et tribula\cionis nostre. [25] Quoniam humiliata est in pul\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library