Folio 155v
Psalter, continued.
Psalm 43, continued
diebus antiquis. [3] Manus tua gentes disperdidit\ et plantasti eos;
afflixisti populos et expulisti\ eos. [4] Nec enim in gladio suo possiderunt
ter\ram; et brachium eorum non salvavit eos. Sed\ dextera tua et brachium tuum
et illuminacio vul\tus tui; quoniam complacuisti in eis. [5] Tu es ipse rex
meus et deus meus; qui mandas salutes\ Iacob. [6] In te inimicos nostros
ventilabimus\ cornu; et in nomine tuo spernemus insurgentes\ in nobis. [7] Non
enim in arcu meo sperabo; et\ gladius meus non salvabit me. [8] Salvasti\ enim
nos de affligentibus nos; et odientes nos\ confudisti. [9] In deo laudabimur
tota die; et\ in nomine tuo confitebimur in seculum. [10] Nunc\ autem
reppulisti nos et confudisti nos; et non\ gredieris <egredieris>
deus in virtutibus nostris. [11] Avertisti nos\ retrorsum post inimicos
nostros; et qui oderunt\ nos diripiebant sibi. [12] Dedisti nos tamquam\ oves
escarum; et in gentibus dispersisti nos. [13] Ven\disti [vendidisti] populum
tuum sine precio; et non fuit multi\tudo in commutacionibus eorum. [14]
Posuisti nos ob\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |