Folio 197v
Psalter, continued.
Psalm 101, continued
rax in domiculo. [8] Vigilavi et factus sum sicut\ passer; solitarius in
tecto. [9] Tota die exprobra\bant michi inimici mei. et qui laudabant me
ad\versum me iurabant. [10] Quia cinerem tamquam\ panem manducabam; et potum
meum cum fle\tu miscebam. [11] A facie ire indignacionis tue;\ quia elevans
allisisti me. [12] Dies mei sicut\ umbra declinaverunt; et ego sicut fenum
arui.\ [13] Tu autem domine ineternum permanes; et me\moriale tuum in
generacione et generacionem.\ [14] Tu exurgens domine misereberis Syon; quia\
tempus miserendi eius quia venit tempus.\ [15] Quoniam placuerunt servus tuus
[servis tuis] lapides\ eius; et terre eius miserebuntur. [16] Et timebunt\
gentes nomen tuum domine; et omnes reges\ terre gloriam tuam. [17] Quia
edificavit dominus\ Syon; et videbitur in gloria sua. [18] Respexit in\
oracionem humilium; et non sprevit precem\ eorum. [19] Scribantur hec in
generacione altera\ et populus qui creabitur laudabit dominum.\ [20] Quia
prospexit de excelso sancto suo; dominus de celo\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |