Folio 194v

Psalter, continued.

Psalm 95, continued


Burnet
 Psalter image

nunciate inter gentes gloriam eius; in omnibus\ populis mirabilia eius. [4] Quoniam magnus\ dominus et laudabilis nimis; terribilis est su\per omnes deos. [5] Quoniam omnes dii gencium\ demonia; dominus autem celos fecit. [6] Confessio\ et pulcritudo in conspectu eius; sanctimonia et mag\nificencia in sanctificacione eius. [7] Afferte domino\ patrie gencium afferte domino gloriam et hono\rem; [8] afferte domino gloriam nomini eius.\ Tollite hostias et introite in atria eius; [9] ado\rate dominum in atrio sancto eius. Commoveatur\ a facie eius universa terra; [10] dicite in gentibus quia\ dominus regnavit. Etenim correxit orbem\ terre qui non commovebitur; iudicabit popu\los in equitate. [11] Letentur celi et exultet ter\ra; commoveatur mare et plenitudo eius;\ [12] gaudebunt campi et omnia que in eis sunt.\ Tunc exultabunt omnia ligna silvarum [13] a\ facie domini quia venit; quoniam venit iudi\care terram. Iudicabit orbem terre in equi\tate; et populos in veritate sua.\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library