Folio 187v
Psalter, continued.
Psalm 85, continued
domine adiuvisti me et consolatus es me.\
[1] Fundamenta eius in montibus sanctis\ [2] diligit dominus portas Syon;
super om\nia tabernacula Iacob. [3] Glorio\sa dicta sunt de te; civitas dei.
[4] Memor ero Ra\ab et Babilonis; sciencium me. Ecce alienige\ne et Tyrus et
populus Ethiopum; hii fuerunt il\lic. [5] Nunquid Syon dicet homo et homo
na\tus est in ea; et ipse fundavit eam altissimus.\ [6] Dominus narrabit in
scripturis populorum; et principum horum qui fuerunt in ea. [7] Sicut
letancium omnium; habitacio est in te.\
[2] Domine deus salutis mee; in die cla\mavi et nocte coram te. [3] Intret\
oracio mea sicut incensum in con\spectu tuo; inclina aurem tuam ad precem
meam.\ [4] Quia repleta est malis anima mea; et vi\ta mea [in inferno]
appropinquavit. [5] Estimatus sum\ cum descendentibus in lacum; factus sum
sicut\ homo sine adiutorio [6] inter mortuos liber. Si\cut vulnerati
dormientes in sepulcris quorum\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |