Folio 176v
Psalter, continued.
Psalm 72, continued
[michi] est in celo et a te quid volui super terram. [26] Defecit\ caro mea et
cor meum; deus cordis mei et pars mea\ deus ineternum. [27] Quia ecce qui
elongant se a\ te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs\ te. [28]
Michi autem adherere deo bonum est; ponere\ in domino deo spem meam. Ut
annunciem om\nes predicaciones tuas; in portis filie Syon.\
[1] Ut quid deus reppulisti in finem; iratus\ est furor tuus super oves pascue
tue.\ [2] Memor esto congregacionis tue;\ quam possedisti ab inicio.
Redemisti virgam\ hereditatis tue; mons Syon in quo habitasti\ in eo. [3] Leva
manus tuas et [in] superbias eorum in\ finem; quanta malignatus est inimicus in
sancto.\ [4] Et gloriati sunt qui oderunt te; in medio sol\lempnitatis tue.
Posuerunt signa sua sig\na; [5] et non cognoverunt sicut in exitu super
somp\num [summum]. Quasi in silva lignorum securibus [6] exciderunt\ ianuas
eius in idipsum; in securi et assia deiece\runt eam. [7] Incenderunt igni
sanctuarium tuum in\ terra, polluerunt tabernaculum nominis tui.\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |