Folio 152v
Psalter, continued.
Psalm 38, continued
mea nonne dominus; et substancia mea apud te\ est. [9] Ab omnibus
iniquitatibus meis erue me;\ obprobrium insipienti dedisti me. [10] Obmutui\
et non aperui os meum quoniam tu fecisti; [11] amo\ve a me plagas tuas. [12]
A fortitudine ma\nus tue ego defeci in increpacionibus; propter iniqui\tatem
corripuisti hominem. Et tabescere feci\sti sicut araneam animam eius;
verumptamen va\ne conturbatur omnis homo. [13] Exaudi o\racionem meam domine;
et deprecacionem meam\ auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas\ quoniam advena
ego sum apud te; et peregrinus\ sicut omnes patres mei. [14] Remitte michi ut
refri\gerer priusquam abeam; et amplius non ero.
[2] Expectans expectavi dominum; et inten\dit michi. [3] Et exaudivit preces\
meas et eduxit me de lacu mise\rie; et de luto fecis. Et statuit super petram
pe\des meos; et direxit gressus meos. [4] Et im\misit in os meum canticum
novum; carmen\ deo nostro. Videbunt multi et timebunt; et\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |