Folio 151v

Psalter, continued.

Psalm 37, continued


Burnet
 Psalter  image

los tota die meditabantur. [14] Ego autem tamquam sur\dus non audiebam; et sicut mutus non aperiens\ os suum. [15] Et factus sum sicut homo non au\diens; et non habens in ore suo redarguciones.\ [16] Quoniam in te domine speravi; tu exaudies\ me domine deus meus. [17] Quia dixi nequando\ supergaudeant michi inimici mei; et dum commo\ventur pedes mei super me magna locuti sunt.\ [18] Quoniam ego in flagella paratus sum; et do\lor meus in conspectu meo semper. [19] Quoniam\ iniquitatem meam annunciabo; et cogitabo pro\ peccato meo. [20] Inimici autem mei vivunt <et> con\firmati sunt super me; et multiplicati sunt\ qui oderunt me inique. [21] Qui retribuunt ma\la pro bonis detrahebant michi; quoniam sequebar bonitatem. [22] Ne derelinquas me domine\ deus meus; ne discesseris a me. [23] Intende in\ adiutorium meum; domine deus salutis\ mee. Gloria patri. Sicut erat.\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library