Folio 150r
Psalter, continued.
Psalm 36, continued
peccatorum conterentur; confirmat autem iustos dominus.\ [18] Novit dominus
dies immaculatorum; et hereditas\ eorum ineternum erit. [19] Non confundentur
in tempo\re malo et in diebus famis saturabuntur; [20] quia pec\catores
peribunt. Inimici vero domini mox ut ho\norificati fuerint et exaltati;
deficientes quemad\modum fumus deficiant. [21] Mutuabitur peccator\ et non
solvet; iustus autem miseretur et retribuet <tribuet>.\ [22] Quia benedicentes
ei hereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. [23] Apud dominum
gressus hominis dirigetur <dirigentur>; et viam eius\ volet. [24] Cum
ceciderit non collidetur; quia dominus\ supponit manum suam. [25] Iunior fui
etenim senui\ et non vidi iustum derelictum; nec semen eius que\rens panem.
[26] Tota die miseretur et commodat;\ et semen illius in benedictione erit.
[27] Declina a\ malo et fac bonum; et inhabita in seculum seculi.\ [28] Quia
dominus amat iudicium et non derelinquet\ sanctos suos; et in eos <in eternum>
conservabuntur. Iniusti\ punientur; et semen impiorum peribit. [29] Iusti\
autem hereditabunt terram; et inhabitabunt in\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |