Folio 147r
Psalter, continued.
Psalm 33, continued
[11] Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes\ autem dominum non minuentur
omni bono. [12] Ve\nite filii audite me; timorem domini docebo\ vos. [13]
Quis est homo qui vult vitam; diligit\ dies videre bonos. [14] Prohibe linguam
tuam a\ malo; et labia tua ne loquantur dolum. [15] Di\verte a malo et fac
bonum; inquire pacem et per\sequere eam. [16] Oculi domini super iustos; et
au\res eius in preces eorum. [17] Vultus autem domini super\ facientes mala;
ut perdat de terra memoriam eorum.\ [18] Clamaverunt iusti et dominus
exaudivit\ eos; et ex omnibus tribulacionibus eorum liberavit\ eos. [19] Iuxta
est dominus hiis qui tribulato sunt\ corde; et humiles spiritu salvabit. [20]
Multe tribu\laciones iustorum; et de omnibus hiis liberavit eos\ dominus. [21]
Custodit dominus omnia ossa eorum;\ unum ex hiis non conteretur. [22] Mors
peccatorum\ pessima; et qui oderunt iustum delinquent.\ [23] Redimet dominus
animas servorum suorum; et non\ derelinquent omnes qui sperant in eo.\
[1] Iudica domine nocentes me; expugna im\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |