Folio 145v
Psalter, continued.
Psalm 31, continued
multarum; ad eum non approximabunt. [7] Tu\ es refugium meum a tribulacione
que circum\dedit me; exultacio mea erue me a circum\dantibus me. [8]
Intellectum tibi dabo et instru\am te in via hac qua gradieris; firmabo su\per
te oculos meos. [9] Nolite fieri sicut e\quus et mulus; quibus non est
intellectus.\ In chamo et freno maxillas eorum constrin\ge; qui non approximant
ad te. [10] Multa fla\gella peccatoris; sperantem autem in domino
mi\sericordia circumdabit. [11] Letamini in do\mino et exultate iusti; et
gloriamini om\nes recti corde.\
[1] Exultate iusti in domino; rectos\ decet collaudacio. [2] Confitemini\
domino in cythara; in psalterio decem corda\rum psallite illi. [3] Cantate ei
canticum novum\ benepsallite ei in vociferacione. [4] Quia rectum\ est verbum
domini; et omnia opera eius\ in fide. [5] Diligit misericordiam et iudicium;
misericordia au\tem domini plena est terra. [6] Verbo domini\
|
|
|
| Previous | Next |
| Return to contents |