Folio 137r

Psalter, continued.

Psalm 18, continued


Burnet
Psalter  image

ditacio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine\ adiutor meus; et redemptor meus.

Psalm 19

[2] Exaudiat te dominus in die tribulacio\nis; protegat te nomen dei Iacob.\ [3] Mittat tibi auxilium de sancto; et de Sy\on tueatur te. [4] Memor sit omnis sacrificii\ tui; et holocaustum tuum pingue fiat. [5] Tri\buat tibi secundum cor tuum; et omne consilium tuum\ confirmet. [6] Letabimur in salutari tuo; et\ in nomine dei nostri magnificabimur. [7] Imple\at dominus omnes peticiones tuas; nunc cognovi\ quoniam salvum fecit dominus christum suum. Exaudiet\ illum de celo sancto suo: in potentatibus salus dextere\ eius. [8] Hii in curribus et hii in equis; nos autem\ in nomine domini dei nostri invocabimus. [9] Ipsi ob\ligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus\ et erecti sumus. [10] Domine salvum fac regem; et exaudi nos in die qua invocaverimus te.\

Psalm 20

[2] Domine in virtute tua letabitur rex,\ et super salutare tuum exultabit vehe\menter. [3] Desiderium cordis eius\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library