Folio 138v

Psalter, continued.

Psalm 21, continued


Burnet
Psalter  image

leo rapiens et rugiens. [15] Sicut aqua effusus sum\ et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est\ cor meum tamquam cera liquescens; in medio ven\tris mei. [16] Aruit tamquam testa virtus mea et\ lingua mea adhesit faucibus meis; et in pul\verem mortis deduxisti me. [17] Quoniam circum\dederunt me canes multi; consilium [concilium] malignan\cium obsedit me. Foderunt manus meas\ et pedes meos; [18] dinumeraverunt omnia ossa\ mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt\ me [19] diviserunt sibi vestimenta mea; et super\ vestem meam miserunt sortem. [20] Tu autem do\mine ne elongaveris auxilium tuum a me; ad\ defensionem meam conspice. [21] Erue a framea\ deus animam meam; et de manu canis unicam meam.\ [22] Salva me ex ore leonis; et a cornibus uni\cornium humilitatem meam. [23] Narrabo nomen\ tuum fratribus meis; in medio ecclesie laudabo te.\ [24] Qui timetis dominum laudate eum; universum se\men Iacob glorificate eum. [25] Timeat eum om\ne semen Israel; quoniam non sprevit neque\



Previous Next
Return to contents


All material Copyright 1998
© All rights reserved.
Aberdeen University Library